Rooms-koning Lotharius bevestigt de rechten van de abdij (van Michaëlsberg) te Siegburg in het bos Osning, behorend tot haar hof te Pier, die betwist worden door Alvaradis van Cuijk en haar kinderen Godfried en Herman van Cuijk.
A. Duisburg, Landesarchiv, NRW Abteilung Rheinland, AA 0504 / Siegburg, Urkunden AA 0504, nr. 31 – c.
Deze oorkonde is door dezelfde hand geschreven als Van Synghel, DONB, nr. 1131.05.02b.
(C) In nomine sanctę et individuę Trinitatis.
Lotharius divina favente clementia tercius rex Romanorum.a
Quoniam divinę pietatis favente clementia locum Romani tenemus imperii, decet ut ęcclesias cum suis usibus et reditibus protegamus, et si qua violenter abstracta sunt, nostra auctoritate restituamus et restituta confirmemus.
Notum igitur facimus tam futuris quam presentibus quod Alverada de Cůch cum suis liberis in silva, quę dicitur Osninch, usus quos iure habebant monachi de Sigeberch ad curtim sui Pirnam pertinentes, scilicet ut tempore necessario cum X et VIII plaustris intrantes ligna colligant et porcos tempore glandinis, quod sigil vocant, pascentes introducant, violentia vetuerunt, monachis autem proclamantibus causa in nostram prolata est audientiam ubi monachi ius, quod in predicta silva habuerunt, iudiciario iure obtinuerunt. Nos igitur regio banno eis hoc confirmamus et ne quis eis aliqua obesse presumat infestatione, sub obtentu gratię nostrę interdicimus. Si quis autem eis nocere vel ius illud voluerit imminuere, reum se esse sciat regię maiestatis.
Ne igitur successus temporis iusticiam hanc coram nobis iuste diffinitam diluat vel vetustas a memoria hominum abscidat, nominis nostri caractere firmamus. Huius rei testes sunt: dominus Frithericus, Coloniensis archiepiscopus, Arnoldus, prepositus de Domo Sancti Petri, et Hugo, decanus, abbates Gerhardus Sancti Pantaleonis, Albanus de Sancto Martino, Bertolfus de Brunwillare, Cůno de Sigeberch, dux Warauin, comes Gerhardus de Iuliaco, comes Adolfus de Saffenberch, Gerhardus Hostath, Godefridus et frater eius Herimannus de Chůh, Gerhardus de Mulenarca, ministeriales Henricus de Aldendorp, Almarus, Philippus, Adelbero, Iustatius, Thipoldus, Folmarus, frater eiusb.
Signum domni Lotharii, Dei gratia tercii Romanorum regis invictissimi.
Tietmarus in vice Adelberti, archicancellarii, recognovit.
Data VI nonas maii, Nussię, in nomine Domini.
Acta sunt hęc anno dominicę incarnationis millesimo C XXXI, indictione VIIII, sub tercio Lothario Romanorum rege.
(M) (S)