Reinoud I, graaf van Gelre en hertog van Limburg, sluit een verdrag met zijn zwager Dirk, graaf van Kleef, tegen de hertog van Brabant, waarbij onder meer Jan Boc van Meer als scheidsman optreedt.
Universisa presens scriptum visuris et audituris nos Reynaldus, comes Gelrensis et dux Lymburgensis, notum facimus quod consiliariorum nostrorum deliberatione prehabita sufficiente, fidei nostre interposita datione, reliquimus omnem decimam in Hůnyppe vinorum et aliarum rerum dilecto sororio nostro, domino Theoderico, comiti Cleuensi, quidquid iuris hactenus habuimus in illis ad usus ipsius et heredum suorum simpliciter resignantes, promittendo ipsam decimam in quacunque parte per nos post mortem ducis Lymburgensis, generi nostri, extiterit obligata, ad usus comitis et heredum suorum liberam facere et solutam. Insuper publice protestantes quod omnis dos predicto domino duci Lymburgensi cum domina Iutta, eius uxore, sorore quondam comitis Cliuensis, assignata et omnia alia bona ipsis duce et duxissa viventibus communiter acquisita post mortem nostram ad comitem Cliuensem et eius heredes libere devolventur, in quantum de iure poterunt et deberunt. Et de quingentis marcis ratione feodi domini Loef, bone memorie, ad nos devolutis, super quibus comitem Cleuensem monuimus et impetivimus, quitum ipsum comitem et heredes eius dimittimus, dictorum denariorum solutioni plene renunciantes. Preterea homines comitis Cliuensis ubicunque residentes fuerint in opidis nostris, si per veritatem sui esse apparuerint ipsi comiti Cleuensi presentari procurabimus et relinquemus. Si vero dominus Iohannes dictus Boyc de Merhe et dominus Theodericus, advocatus de Ruremunde, homines quos in opidis nostris officiati comitis Cliuensis ex parte ipsius comitis impetierint, suis affirmaverint iuramentis comiti Cleuensi non attinere, nostri de cetero permanebunt et similia fient nobis de hominibus nostris residentibus in opidis sororii nostri, comitis Cleuensis, quos si aliqui de nostris officiatis ex parte nostri impetierint et dominus Theodericus de Vonderen et dominus Arnoldus de Nyle suis iuramentis non esse nostros affirmaverint, eos extunc ipsi sororio nostro relinquemus nec aliquis nostrum homines alterius a nunc inantea in nostris opidis ubicunque recipi patietur. Ceterum renunciamusb omnibus conditionibus inter nos et comitem Cleuensem de nemore imperii preordinatis, relinquendo eium in omni iure antiquo, quod pater suus ex longis retroactis temporibus ab imperio dinoscitur habuisse. Item dedimus eidem sororio nostro et assignavimus sexaginta marcas Angliensium denariorum et suis heredibus singulis annis ex thelonio nostro in Lobetde recipiendas ulterius a nunc inantea, preter summam pecunie ipsi ratione dotis ibidem cum sorore nostra assignate, quas quidem sexaginta marcas anno presenti et singulis annis percipiet, statim suis denariis de dote integre perceptis. Et propter amiciciam sepedicto sororio nostro in premissis exhibitam a nobis, idem sororius noster potenter et patenter promisit et debebit, quando indiguerimus, defendere comitatem Gelrensem et ducatum Lymburgensem in nostris expensis contra ducem Brabantie et eius adiutores. Et nos vice versa, si dux Brabantie vel eius adiutores occasione istius belli contra sororium nostrum bello procedere voluerint, ipsum iuvabimus defendere suam terram, quando nostri indiguerit, potenter et patenter contra ducem Brabantie et eius adiutores.
In cuius rei testimonium et premissorum observantiam maiorem presentibus litteris nostrum sigillum duximus apponendum.
Datum anno Domini M CC LXXX tertio, feria quarta post festum Victoris.